http://www.traditionalcatholicmass.com/home-m84.html


Propers of the Mass for the Feast Day of
Our Lady of Guadalupe
December 12

December 12:  Our Lady of Guadalupe
Duplex II Classis - White

Introitus.  Salve, sancta parens, enixa puerpera Regem: qui cúlum, terramque regit in sæcula sæculorum (T. P. Alleluia, alleluia.) Ps. 44, 2.  Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi.  V.  Gloria Patri.  Salve, sancta parens...

Oratio.  Deus, qui sub beatisssimæ Virginis Mariæ singulari patrocinio constitutos, perpetuis beneficiis nos cumulari voluisti: præsta supplicibus tuis; ut cujus hodie commemoratione lætamur perfruamur in cúlis. Per Dominum.

Lactio libri SapientiæEccli. 24, 23-31.  Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei, fructus honoris et honestatis. Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.   In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. Transite ad me omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini. Spiritus enim meus super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum. Memoria mea in generationes sæculorum. Qui edunt me, adhuc esurient: et qui bibunt me, adhuc sitient.  Qui audit me, non confundetur: et qui operantur in me, non peccabunt. Qui elucidant me, vitam æternam habebunt.

Graduale. Cant. 6, 9.  Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, puIchra ut luna, electa ut sol?  V. Ecclus. 50, 8. Quasi arcus refulgens inter nebulas g1oriæ, et quasi flos rosarum in diebus vernis. Alleluia, alleluia. V. Cant. 2, 12. Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit. Alleluia.
+  Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam. 1, 39-47.  In illo tempore: Exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda: et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth. Et factum est. ut audivit salutationem Mariæ Elizabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu 8ancto Elisabeth, et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.  Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. Et ait Maria: Magnificat anima mea Dominum: et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Credo.

Offertorium. 2 Par. 7, 16.  Elegi, et sanctificavi locum istum, ut sit ibi nomen meum, et permaneant oculi mei, et cor meum ibi cunctis diebus.

Secreta. Tua, Domine, propitiatione, et beatæ Mariæ semper Virginis intercessione, ad perpetuam atque præsentem hæc oblatio nobis proficiat prosperitatem, et pacem. Per Dominum.

Prefatio de B. Maria Virg.   Et in Festivitate.

Communio.  Ps. 147, 20.   Non fecit taliter omni nationi: et judicia sua non manifestavit eis.

Postcommunio.   Sumptis, Domine, salutis nostræ subsidiis: da, quæsumus, beatæ Mariæ semper Virginis patrociniis nos ubique protegi; in cujus veneratione hæc tuæ obtulimus majestati.  Per Dominum.

 





The Blessing
V. Sit + Nomen Domini benedictum.
R. Ex hoc nunc, et usque in saeculum.
V. Adjutorium nostrum in
Nomine Domini.
R. Qui fecit cúlum et terram.
V. Benedicat vos, Omnipotens Deus:
V. Pa + ter, et Fi + lius, et Spiritus + Sanctus, descendat super vos, et maneat semper.
R. Amen.
V. Blessed + be the Name of the Lord.
R. Now and for ever more.x
V. Our help is in the Name of the Lord.
mm
R. Who made Heaven and earth.
V. May Almighty God Bless thee:x
V. The Fa + ther, the + Son, and the Holy + Ghost, descend upon thee, and always remain with thee.
R. Amen.

Our Blessed Mother asks Catholics to
Pray her Traditional Rosary daily.
The Rosary will really make a
Powerful difference in Your Life!

The Memorare
Remember, O most gracious Virgin Mary, that never was it known that anyone who fled to thy protection, implored thy help or sought thy intercession, was left unaided. Inspired by this confidence, I fly unto thee, O Virgin of virgins, my Mother. To thee do I come; before thee I stand, sinful and sorrowful. O Mother of the Word Incarnate despise not my petitions, but in thy mercy hear and answer me. Amen. 
Please click here to go to
The Sermons Homepage
Please click here to go to the
Editorial Contents Homepage.
Please click here to go to the
Contents Homepage.

http://www.traditionalcatholicmass.com/home-m84.html